HYMNUS

HYMNUS
I.
HYMNUS
Graece ὕμνος, Latinis quoque celebratio, carmen proprie in Numinis laudes compositum est. Cuius maiestatem cum in plures spargerent Gentilium Theologi, Orpheus, Linus, Musaeus, pro iis officiis, quae unum in uno sunt a nobis cognita; mirum nemini esse debet, si Hymnorum naturam varia in genera sunt partiti, in κλητικοὺς, ἀποπεμπτικοὺς, φυσικοὺς, μυθικοὺς, γενεαλογικοὺς, πεπλασμένους, ἐυκτικοὺς, ἀπευκτικοὺς, μικτοὺς. Ad quae genera si παιᾶνες et προσῴδια reducuntur, diversarum rationum species cum illis connumerabuntur. Didymus enim auctor est, hymnos cum cithara, προσῴδια cum tibia, ad aras, ab Atheniensibus cani solitos, Iul. Caes. Scalig. poet. l. 3. c. 111. Idem de paeanum et hymnorum discrimine l. 1. c. 44. Paeanes, quibus gratulabantur Diis --- pro victoria in proeliis --- Hymni, qui ad aras Diis dicebantur. Interim
illis hos simillimos esse agnoscit, quam vis et alio carminis genere (solis Iambis exceptis) confici consueverint, primumque Hymnorum conditorem Anthem Anthedonium creditum, addit c. 45. Sed et inter epulas Hymnos antiquitus cantatos esse, docet Caspar. Barthius Animadvers. ad Stat. Theb. l. 1. v. 709. et diximus de ea re aliquid supra, ubi de Vett. Cibi capiendi ratione. Ad viros fortes postea, utpote divinitatis aemulos, vox translata. Unde Pindar. ὕμνον, ἄποιν᾿ αρετὰς βασιλεὔσιν, praemia virtutis Regibus, eleganter vocat Phythicor. Ode 2. Vide C. Paschal. Coron. l. 5. c. 8. ubi de Hymnorum certamine a Domit. Imp. instituto, infra in voce Minerva. Quanto potiori iure Deo nostro Hymnos canimus quotiie, qui unus est in omnibus omnia? Unde, ad veterem vocis notionem respicienti Ruffino in tit. Psalmi 72. Hymni sunt Cantus continentes laudem Dei: Cuiusmodi Hymnos in Eccl. Graeca dicitur primus composuisse Hierotheus, apud Euseb. Hist. Eccl. l. 7. c. 19. in Latina, Hilarius Ep. Pictav. quem sequutus Ambros. est Mediolan. Ep. cuius Hymnos ab Eccl. receptos esse, legitur in Conc. Turon. II. can. 23. et Toletano IV. can. 13. Ambrosianumque nude, pro Ambrosiano Hymno nonnumquam occurrere, ait C. du Fresne in Gloss. Vide supra in voce Doxologia, et plura hanc in rem, apud Cl. Suicer. Thes. Eccl. passim in vocibus Α῾γιασμὸς, Α᾿ντίφωνον, Τρισάγιον, inprimis in voce Γ῞μνου ἀντιφώνου, et Υ῞μνου χερουβικοῦ, qui iidem cum modo dictis; insuper Υ῞μνου ἑωθινοῦ, Hymni matutini, ac χαριςτηρίου, gratiarum actorii meminit. In eccl. Rom quinam hodie adhibeantur, mox dicemus: qui quando et quibus cerimoniis decantentur, explicant Macri Fratres in Hierol. Hinc Hymnarium vel Hymnarius, liber iis dicitur, Hymnos continens, apud Leon. Ostiens. l. 2. c. 52. Duo etian Hymnaria in Choro habenda. Pro quo corrupte Immarium legitur, in lapide Rom. in S. Maria ad Scholam Graec. etc. Vide quoque infra Musica, it. Trisagius hymnus.
Hymni, in Eccl. Rom. cantari soliti.
II.
HYMNUS
Nicaeam amavit. Nonnus Bassaricôn, l. 15.
Ο῎υνομα οἱ πέλεν Υ῞μνος, ὃς ἀγριάδος μέσον ὕλης
Ι῾μερτὰς ενόμευε βόας παρὰ γείτονι κούρῃ.
III.
HYMNUS
Te Deum laudamus, vulgo tribuitur ambrosio et Augustino: in Breviario vero Casinensi, Hymnus Sisebuti Monachi; et in Psalterio Gallico-Lat. vet. Hymnus S. Niceti Cicitur, vide Usserium Archiep. Armachan. de Symbolo, aliosqus laudatos c. du Fresne ubi supra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Hymnus — (gr.), s. Hymne …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Hymnus — Hymnus, s. Hymne …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Hymnus — Hymnus,der:⇨Lied(1) …   Das Wörterbuch der Synonyme

  • Hymnus — Ein Hymnus (vom griechisch: ὕμνος hymnos „Tongefüge“) bzw. eine Hymne (deutsche Rückbildung mit Genuswechsel aus dem Plural: Hymnen) ist ein feierlicher Preis und Lobgesang. Die Hymne ist Ausdruck hoher Begeisterung, dementsprechend kennt sie… …   Deutsch Wikipedia

  • hymnus — hymn англ. [химн] hymne фр. [имн] Hymne нем. [ху/мнэ] hymnus лат. [хи/мнус] гимн …   Словарь иностранных музыкальных терминов

  • Hymnus — himnas statusas T sritis Kūno kultūra ir sportas apibrėžtis Antikoje – iškilminga daina dievybės garbei. kilmė gr. hymnos atitikmenys: angl. anthem vok. Hymne, f; Hymnos, m; Hymnus, m rus. гимн …   Sporto terminų žodynas

  • Hymnus — himnas statusas T sritis Kūno kultūra ir sportas apibrėžtis Iškilminga giesmė. kilmė gr. hymnos atitikmenys: angl. anthem vok. Hymne, f; Hymnos, m; Hymnus, m rus. гимн …   Sporto terminų žodynas

  • Hymnus — himnas statusas T sritis Kūno kultūra ir sportas apibrėžtis Oficialus valstybės simbolis (kartu su herbu, vėliava). kilmė gr. hymnos atitikmenys: angl. anthem vok. Hymne, f; Hymnos, m; Hymnus, m rus. гимн …   Sporto terminų žodynas

  • Hymnus Paradisi — is a choral work by Herbert Howells for soprano and tenor soloists, mixed chorus, and orchestra. The work was inspired in part by the death of his son Michael in 1935. Howells wrote the work from 1936 to 1938, but then retained the music… …   Wikipedia

  • HYMNUS Angelicus dicitur — qui in Missa, ante sacrificium, ut vocant, canitur, Gloria in Excelsis Deo, quod initium e= ius ex hymno, in Domini Natalitio ab Angelis decanta= to, desumptum sit. Eius Auctor Telesphorus Ep. Rom. dicitur fuisse. Addidit dein Symmachus Pontif.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”